Divine Love and Wisdom (Ager) n. 234

Previous Number Next Number See English 

234. Quod Dominus ab aeterno, seu Jehovah, tertium illum Gradum per assumptionem Humani in Mundo superinduerit, erat ex causa, quia in illum non potuit intrare nisi quam per naturam similem naturae humanae, ita non nisi quam per conceptionem a Divino suo, et per nativitatem a Virgine; sic enim potuit naturam, quae in se est mortua, et usque receptaculum Divini, exuere, ac Divinam* induere. Hoc intelligitur per binos status Domini in Mundo, qui vocantur status Exinanitionis et status Glorificationis, de quibus in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE** DE DOMINO actum est. * Prima editio: Divinum ** Prima editio: HIEROSOTYMAE


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church