Divine Love and Wisdom (Ager) n. 225

Previous Number Next Number See English 

225. Maxima, in quibus utriusque generis gradus sunt, est universum in* toto suo complexu; est Mundus naturalis in suo complexu; estque Mundus spiritualis in suo; est quodvis Imperium, et quodvis Regnum** in suo complexu; est omne civile, omne morale et omne spirituale eorum, in suo complexu; totum Regnum animale, totum Regnum vegetabile, et totum Regnum minerale, quodlibet in suo complexu; sunt omnes Athmosphaerae utriusque Mundi*** simul sumtae, tum calores et luces earum. Pariter minus communia, ut homo in suo complexu, omne animal in suo, omnis arbor et omne virgultum in suo, tum omnis lapis et omne metallum in suo. Horum formae sunt similes quoad id, quod ex utriusque generis gradibus consistant: causa est, quia Divinum, a quo creata sunt, in maximis et minimis est idem, ut supra n. 77 ad 82 demonstratum est. Horum omnium singularia et singularissima sunt communibus et communissimis similia in eo, quod sint formae utriusque generis graduum.**** * Prima editio: in in ** Prima editio: Regnnm *** Prima editio: Mun- / **** Prima editio: gradum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church