223. Angelorum effata de hac re sunt haec: quod non detur tam minimum, in quo non sint gradus utriusque generis; ut, non minimum in aliquo animali; non minimum in aliquo vegetabili; nec minimum in aliquo minerali; nec minimum in aethere et aere; et quia aether et aer sunt receptacula caloris et lucis, quod non detur minimum caloris et lucis; et quia calor spiritualis et lux spiritualis sunt receptacula amoris et sapientiae, quod nec detur minimum horum, in quibus non utriusque generis gradus sunt. [2] Ex Angelorum effatis etiam est, quod minimum affectionis, ac minimum cogitationis, imo quod minimum ideae cogitationis, consistat ex utriusque generis gradibus, et quod minimum, quod non ex illis consistit, sit nihil; non enim habet formam, ita non quale, nec aliquem statum qui mutari et variari potest, et per id existere. [3] Angeli confirmant id per hoc verum, quod Infinita in Deo Creatore,* qui est Dominus ab aeterno, distincte unum sint, ac quod infinita in infinitis Ipsius, et quod in infinite infinitis sint gradus utriusque generis, qui etiam in Ipso distincte unum sunt; et quia illa in Ipso sunt, et ab Ipso omnia creata sunt, et quae creata sunt, in quadam imagine referunt illa** quae in Ipso sunt, sequitur quod non detur minimum finitum, in quo non tales gradus sunt. Quod illi gradus aeque in minimis ac in maximis sint, est quia Divinum in*** maximis et minimis est idem. Quod in Deo Homine infinita distincte unum sint, videatur supra n. 17 ad 22; et quod Divinum in maximis et minimis sit idem, n. 77 ad 82; quae adhuc illustrata sunt, n. 155, 169, 171. * Prima editio: Caeatore, ** Prima editio: llla *** Prima editio: iu