218. Quod Gradus illi ascendentes et descendentes, qui etiam vocantur priores et posteriores, tum Gradus altitudinis et discreti, in suo Ultimo sint in sua potentia, confirmari potest* ab omnibus illis, quae in praecedentibus a sensibilibus et perceptibilibus ad confirmationes allata sunt: sed hic solum illa confirmare volo per Conatus, Vires et Motus in subjectis mortuis et in subjectis vivis. Notum est, quod Conatus ex se nihil agat, sed per vires sibi correspondentes, et quod per eas sistat motum; et quod inde sit, quod conatus sit omne in viribus, et per vires in motu; et quia motus est gradus Conatus ultimus, quod per illum agat suam potentiam: conatus, vis et motus non aliter conjuncti sunt quam secundum gradus altitudinis, quorum conjunctio non est per continuum, sunt enim discreti, sed per correspondentias; nam conatus non est vis, nec vis est motus, sed vis producitur a conatu, est enim vis conatus excitatus, et motus producitur per vim; quare non aliqua potentia est in solo conatu, nec in sola vi, sed in motu, qui est productum eorum. Quod ita sit, apparet** adhuc sicut anceps, quia non per applicationes ad sensibilia et perceptibilia in natura illustratum; sed usque talis est progressio illorum in potentiam. * Prima editio: porest ** Prima editio: appatet