211. Quoniam omnes res civiles, morales et spirituales similiter* per gradus progrediuntur, sicut res naturales, non solum per gradus continuos, sed etiam per gradus discretos, et progressiones graduum discretorum se habent sicut progressiones finium ad causas, et causarum ad effectus, volui rem praesentem, quae est, quod Gradus ultimus sit complexus, continens et basis graduum priorum, illustrare et confirmare per supradicta, nempe per** illa quae sunt amoris et sapientiae, voluntatis et intellectus, affectionis et cogitationis, ac charitatis et fidei. * Prima editio: similter ** Prima editio: pet