Divine Love and Wisdom (Ager) n. 203

Previous Number Next Number See English 

203. Quoniam interiora hominis quae ejus voluntatis et intellectus sunt, similia sunt Coelis quoad gradus, est enim homo, quoad interiora quae Mentis ejus sunt, Coelum in minima forma, ideo etiam illorum perfectiones similes sunt: sed illae perfectiones non apparent alicui homini quamdiu in Mundo vivit, tunc enim in infimo gradu est; et ex infimo gradu non possunt cognosci gradus superiores, sed post mortem cognoscuntur; nam tunc homo in illum gradum venit, qui ejus amori et sapientiae correspondet, fit enim tunc Angelus, ac ineffabilia naturali suo homini cogitat et loquitur: est enim tunc elevatio omnium ejus mentis non in ratione simplici, sed in ratione triplicata; in hac ratione sunt gradus altitudinis, in illa autem gradus latitudinis. Sed in gradus illos non alii ascendunt et elevantur, quam qui in Mundo in veris fuerunt, et illa applicuerunt vitae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church