Divine Love and Wisdom (Ager) n. 143

Previous Number Next Number See English 

143. Quod unusquisque spiritus[,] qualiscunque sit[,] ad amorem regnantem suum se vertat, est quia amor est vita cujusvis, ut in Prima Parte n. 1. 2. 3, ostensum est, et vita vertit receptacula sua, quae vocantur membra, organa et viscera, ita totum hominem, ad illam societatem, quae in simili amore secum est, ita ubi suus amor est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church