14. QUOD ESSE ET EXISTERE IN DEO HOMINE DISTINCTE UNUM SINT. Ubi est Esse, ibi est Existere; non datur unum absque altero; Esse enim per Existere Est, et non absque eo. Hoc Rationale comprehendit, dum cogitat, num dari queat aliquod Esse quod non Existit, et num dari queat Existere nisi ab Esse; et quia unum cum altero et non absque altero datur, sequitur quod unum sint, sed distincte unum. Sunt distincte unum, sicut Amor et Sapientia; Amor etiam est Esse, et Sapientia est Existere, Amor enim non datur nisi in Sapientia, nec Sapientia nisi ex Amore, quare cum Amor in Sapientia est, tunc Existit: haec duo tale unum sunt, ut quidem distingui cogitatione possint, sed non actu: et quia distingui possunt cogitatione et non actu, ideo dicitur distincte unum. Esse et Existere in Deo Homine etiam distincte unum sunt sicut Anima et Corpus; Anima non datur absque suo Corpore, nec Corpus absque sua Anima: Divina Anima Dei Hominis est quae intelligitur per Divinum Esse, ac Divinum Corpus quod intelligitur per Divinum Existere. Quod anima existere possit absque corpore, ac cogitare et sapere, est error profluens ex fallaciis; omnis enim anima hominis in spirituali corpore est, postquam rejecit exuvias materiales quas in mundo circumtulit.