Divine Love and Wisdom (Ager) n. 135

Previous Number Next Number See English 

135. QUOD OMNIA INTERIORA TAM MENTIS QUAM CORPORIS ANGELORUM AD DOMINUM UT SOLEM VERSA SINT. Est Angelis intellectus et voluntas, et est facies et corpus; et quoque sunt interiora intellectus et voluntatis, tum faciei et corporis: interiora intellectus et voluntatis, sunt quae interioris eorum affectionis et cogitationis sunt; interiora faciei sunt cerebra; ac interiora corporis sunt viscera, quorum primaria sunt cor et pulmo: verbo, sunt Angelis omnia et singula quae hominibus in terris: ex illis est quod Angeli sint homines; externa forma absque internis illis non facit ut sint homines, sed externa forma una cum illis, imo ex illis; alioquin forent solum imagines hominis, in quibus non vita, quia intus non forma vitae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church