Divine Love and Wisdom (Ager) n. 107

Previous Number Next Number See English 

107. Maxime necessarium est, ut sciatur, quod duo Soles sint, unus Spiritualis et alter naturalis,* Sol spiritualis pro illis qui in Mundo spirituali sunt, et Sol naturalis pro illis qui in Mundo naturali sunt: nisi hoc sciatur, non potest aliquid juste intelligi de Creatione et de Homine, de quibus agendum est; effectus quidem possunt videri, sed nisi simul causae effectuum videntur, non apparere possunt effectus quam sicut in nocte. * Prima editio: naturalis;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church