Divine Love and Wisdom (Ager) n. 105

Previous Number Next Number See English 

105. Quod Sol mundi Spiritualis appareat in media altitudine, sunt imprimis sequentes causae; PRIMA, quod sic Calor et Lux, quae procedunt ab illo Sole, sint in suo medio gradu, et inde in sua aequalitate, et sic in sua justa temperie; nam si Sol supra mediam altitudinem appareret, perciperetur plus caloris quam lucis; si infra illam, perciperetur plus lucis quam caloris; ut fit in terris dum Sol est supra aut infra medium Coeli; dum supra, crescit calor supra lucem, et dum infra, crescit lux supra calorem; lux enim manet eadem tempore aestatis et tempore hyemis, sed calor secundum gradus altitudinis Solis augetur et diminuitur. SECUNDA causa, quod Sol Mundi spiritualis in media altitudine supra Coelum Angelicum appareat, est, quia sic perpetuum ver est in omnibus coelis Angelicis, ex quo Angeli sunt in statu pacis, nam hic status correspondet tempori veris in terris. TERTIA causa est, quod sic Angeli facies suas ad Dominum jugiter possint vertere, et Ipsum oculis videre; Angelis enim in omni conversione corporis eorum est Oriens, ita Dominus, ante facies; quod peculiare est in illo Mundo: hoc non fieret, si Sol istius Mundi appareret supra aut infra medium, et minime si supra caput in zenith.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church