Last Judgment (Post) (Rogers) n. 55

Previous Number Next Number See English 

55. Apparuerunt ad sinistrum in plano pedis, ubi detectum quod unum facerent cum malis, contra illos qui in bonis charitatis fuerunt, et Divinum Domini agnoverunt, qui omnes sunt spiritus angelici, et fiunt angeli, quare inde abacti sunt versus septentrionem, sed quia nec ibi acquiescere vellent quin machinarentur malum, in opem vocantes etiam babylonicos, -quare- adhuc remotius in septentrionem acti, et immissi in cavernam, quae oblique sub occidentem tendebat, ne amplius alios laederent: sodalitium ubivis formant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church