Last Judgment (Post) (Rogers) n. 49

Previous Number Next Number See English 

49. Praedicaverunt multum, quod interiorem quandam sensationem, ita perceptionem, habeant, quam dicunt esse ex influxu a Deo Patre per coelum, mediis angelis seu spiritibus, sed dictum est illis, quod illa sensatio seu perceptio sit illis ex spiritibus qui in mundo fuerunt Moraviani, et quod sint in medio illorum, et quod hi influant ex similibus principiis, et confirment, quod fit valide, quia amant religiosum suum, et multum de illo cogitant; hoc ad vivum illis ostensum est, tum quod Quaqueri sint in societate cum spiritibus Quaquerianis, Enthusiastae cum spiritibus enthusiastis, et unusquisque homo cum spiritibus, qui unum faciunt cum affectionibus et inde cogitationibus seu principiis captis, et quod nusquam aliter sit; hoc propter vivam experientiam non potuerunt non affirmare, tametsi noluerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church