Last Judgment (Post) (Rogers) n. 47

Previous Number Next Number See English 

47. Moraviani celant sua arcana arcanorum, ac vias obsepiunt, ne ab aliis sciantur, insinuantes se per talia quae cum doctrina Lutherana concordant, venditantes se esse reliquias Ecclesiae Apostolicae, qui vocant se fratres, et quod matres habeant, et quaedam statuta ex priscis Christianis; sed quoad interiora religionis prorsus differunt; non agnoscunt Divinum Domini, aliud quam est apud alios homines, qui in illorum fide sunt; vilipendunt Verbum Veteris Testamenti ac rejiciunt sicut non utile; Evangelistas nec curant, solum Pauli Epistolas; bona Charitatis seu bona opera, quantum ad salutem, prorsus damnant, confitentes fidem separatam a charitate prae aliis; quia Arriani sunt, loquutus sum cum illis de Domino; dixerunt, quod missus a Deo Patre ut per Passionem crucis salvaret genus humanum, ac propterea pro Filio agnitus, ac dictus Filius Dei; quod fides illorum sit confidentia; quod ament Dominum ut hominem optimum, quia suscepit in se propitiare Patrem per passionem crucis: dicunt [quod] Domino sit potestas in coelo, et non super coelum; vocant Ipsum Agnum, nec usquam adorant ut Deum. Cum illis dictum, quod conceptus sit a Deo, quod dicat [Se] fuisse ab aeterno, et quod Pater et Ipse unum sint, haec audiunt, sed cogitant contra illa; non audent dicere quod ita scriptum sit, et non dictum, et talia de Domino misere detorquent et quasi lacerant; fugiunt itaque ad haec verba, quod ipsi sciant, quomodo est, sed est inter arcana arcanorum illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church