Last Judgment (Post) (Rogers) n. 365

Previous Number Next Number See English 

365. Aliquot centeni ex illis exibant et ibant ad societatem ubi regnabat charitas, et illi centeni in persuasione erant quod vivi essent, et illi qui in charitate mortui essent; ex persuasione illa angeli societatis charitatis apparebant coram oculis illorum nigricari, et illi aliquantum exterius angeli; persuasio illorum hoc secum habet, [quod] ut approximant, appareant ipsi ex persuasione sua sicut vivi, et reliqui coram oculis illorum ut semimortui; cum [angeli] hoc percipiebant, orabant ad Dominum, ut advenas illos amoveret, quare ex superiore mandati sunt abire, et sicut abibant et elongabant se, apparebant illi ita monstrosi, ut vix homines, et monstrosum illud augebatur usque ad introitum sub terra, qui fuit per cavernam, et cum illuc venerunt, monstrositas remanebat, et apparebat coram oculis illorum [et] fratrum suorum, et postea diu et multum puniti sunt, quod talia ausi sint, et dictum illis quod puniti sint ne accederent ad aliorum societates, et per persuasionem inducerent aliis tale et sic allicerent ad suum nefarium dogma, et crederent quod illi vivi sint, et qui in charitate mortui, cum hoc contrarium est. Punitio perstabat usque dum asseverarunt quod non amplius ita facerent; nam cupido illorum maxima est per varias astutias et artes pellicere et inducere alios in suas partes. Deceptores sunt.

[In manuscripto hic inventum De Verbo n. 26.]

[In manuscripto hic pagina vacua est.]


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church