Last Judgment (Post) (Rogers) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. Sunt aliquibus bini status, unus cum in sermone est ex doctrinali, alter cum secum cogitat; in priori statu est in corpore et in ejus vigilia, quia in cogitatione inferiore quae est loquelae, et tunc in amaeno loquendi, plerumque in fastu eruditionis, at [in] posteriori statu est in spiritu suo, et tunc in obscuro, quia cogitat intra corpus, et supra cogitationem naturali sensuali proximam; hoc factum est cum Luthero; ille in amaeno vitae suae, quia in amaeno gloriae, cum loquebatur, et hoc erat de sola fide, ex doctrina sua, at cum secum pensitabat fuit pro bonis operibus; talis cogitatio per se in obscuro remansit illi ex pueritia, quia natus in illa religione, et factus monachus; sed quia novum exclusit, suscepit recessionem ab illa religione per separationem fidei a bonis operibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church