Last Judgment (Post) (Rogers) n. 347

Previous Number Next Number See English 

347. [1)] Quod de conjugio et adulterio agatur in specie, est quia qui in conjugio est, in conjunctione boni et veri est, et qui in adulterio, in malo et falso est; et quia adulterium sit omne peccatum contra decalogum, nam qui in illo est, in omni decalogi malo est, et vicissim, et quia illa involvuntur et quasi continentur in conjugio et adulterio in summa, ideo de illis in specie agitur. 2) Quod hodie in Christiano orbe adulteria sint, prae [quam] in omni alio religioso, est quia bonum separant a vero, seu charitatem a fide, et cum haec separantur, tunc ex influxu, non potest aliter sciri; confirmant ideo adulteria, et non conjugia; et ideo nec scitur quid amor conjugialis; afferatur quomodo fides hodierna separatur, et sic falsificat Verbum, tum rationale hominis pervertit; inde adulteriorum jucunda, et non ita conjugiorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church