Last Judgment (Post) (Rogers) n. 326

Previous Number Next Number See English 

326. Similes domus sunt, et inibi conclavia et camerae, cum atriis, sicut in mundo, ac intus in illis mensae, sellae, utensilia, decoramenta varia; in coelo sunt palatia ita magnifica, ut Mundana non illis comparari possint; est magnitudo, est harmonicum architectonicum, extus et intus, sunt decoramenta ex auro et lapidibus pretiosis, in talibus formis ut ab ullo pictore non exprimi possint; dantur etiam domus marmoreae et quoque ex caeruleo; usus cujusvis camerae noscitur ex decoramentis inibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church