Last Judgment (Post) (Rogers) n. 324

Previous Number Next Number See English 

324. In Regno naturali, in quo sunt homines dum vivunt in Mundo, inque Regno Spirituali, ubi sunt Angeli spirituales, et in Regno coelesti in quo sunt Angeli coelestes, apparent similia, usque adeo ut vix alia differentia intercedat, quam quod similia in Regno spirituali perfectiora sint quam in Regno naturali, et in Regno coelesti perfectiora sint quam in Regno spirituali. Spiritus et Angelus apparet similis homini in mundo, usque ut non sciat aliter quam quod sit homo mundi; similis ei facies est, et simile ei corpus; in facie similes oculi, nares, aures, labia, os, similes capilli; in corpore, simile pectus, similis venter, similes lumbi, similes manus et pedes, similia etiam organa generationis; verbo, est homo in externa forma prorsus similis homini mundi. Sunt ei similes pulmones, quia respirat; est quoque ei simile cor, quia micat pulsus; reliqua viscera interiora corporis etiam similia sunt, quia illis aeque correspondent societates coeli; rubor etiam est in facie et in manibus, et brachiis et corpore, sicut ex sanguine in arteriis et venis: similes etiam fibrae, et nervi, et musculi, quia similiter movet artus sicut homo mundi. Praeterea similis illi visus est, similis auditus, similis odoratus, similis gustus, et similis sensus tactus. Praeterea similis est loquela, tum etiam cantus, tum similis imaginatio, cogitatio, intellectus et voluntas, affectio, cupiditas; verbo, Angelus et spiritus tam similis est homini mundi, ut ipse non sciat aliter quam quod sit homo mundi: amor conjugialis etiam est similis cum omni suo effectu, praeter quod non propagatio, sed loco propagationis unitio mentium, et inde incrementum intelligentiae et sapientiae. Inde est quod in Verbo in sensu ejus spirituali per conjugium intelligatur conjunctio boni et veri, per filias bona, et per filios vera, et sic porro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church