Last Judgment (Post) (Rogers) n. 319

Previous Number Next Number See English 

319. Sunt itaque, ut prius dictum est, sex gradus discreti, bini in Regno naturali, bini in Regno spirituali, et bini in Regno coelesti; sed hi gradus sunt in quibus homo et angelus est quoad cogitationes, affectiones et inde sapientiam; ita sunt gradus vitae infra hos sex gradus; sequuntur similes gradus, materiales usque ad ultimum; et supra illos sex gradus ascendunt gradus infiniti usque ad Ipsum Divinum. Nam Ipsum Divinum non potest influere apud ullum angelum aut hominem ex Se nisi per gradus discretos, nam si influeret immediate aut per continuum, angelus ac homo ex ardore Divini amoris et ex luce Divinae sapientiae, prorsus consumerentur, hoc enim foret, sicut Sol mundi ex suo igne in telluris objecta immediate influeret, et non mediate per athmosphaeras secundum gradus discretos distinctos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church