205. (67) Detectum est ab Angelis coeli, quod illis qui in sola fide non sit conscientia, imo quod non sciant quid conscientia, et cui non est conscientia, illi nec est religio; causa est, quia illi nihili faciunt bona vitae, et qui illa nihili faciunt, nullatenus possunt habere conscientiam, et inde nec scire quid sit, nam conscientia est dolor animi quod fecerint contra praecepta Divina, et quod cogitaverint contra illa; dolor conscientiae inde est, quod videant se sicut in damnatione.