182. (47) De Dracone Per draconem Cap. XII Apoc. et per binas ejus bestias Cap. XIII, nec alii intelliguntur quam illi qui in fide separata a charitate tam doctrina quam vita, per draconem omnes illi qui in illa fide se confirmaverunt, et per bestiam ex mari illi qui principia illa confirmaverunt per ratiocinia ex naturali homine, et per bestiam ex terra, quae postea intelligitur per pseudoprophetam, intelliguntur confirmationes pro illa ex Verbo. Quod illi per draconem et ejus binas bestias intelligantur, clare potest videri ex singulis quae de illis ibi scripta sunt in sensu spirituali intellecta, quae possunt ad vivum videri, si illa quae super Apocalypsin a me scripta sunt, publico darentur, sunt enim omnia confirmata e coelo, tum quod per caudam draconis intelligatur confirmatio fidei istius per gradus justificationis, de quibus actum est, n......