Last Judgment (Post) (Rogers) n. 157

Previous Number Next Number See English 

157. (24) Postea vidi eductos e reliquis qui solam pietatis vitam in otio egerunt, qui continue fuerunt in precibus, nec quicquam in veris [posuerunt], scientes solum quod salus ex Misericordia, et quod remittantur peccata, nihil scientes quid peccatum, qui alios prae se contemserunt, et quoque damnarunt propter curas mundi, et [ex quibus] plerique meritum posuerunt in precibus; de illis quoque conquesti sunt Angeli, imprimis quia tristitiam illis inducunt; habitabant a latere, quare abacti sunt in sua loca, ubi retinent cultum suum, sed adiguntur ad opera; delati sunt in planitiem septentrionalem, quia in ignorantia talium quae ducunt ad coelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church