147. (15) Ultimo venerunt qui calluerunt doctrinalia Ecclesiae, et similiter moralem vitam egerunt, sed non Christianam, quia non ex doctrina seu ex Verbo, sed propter famam, ita coram hominibus et non coram Deo, et explorati, quod illis nihil conscientiae quia nihil religionis vitae; hi quoque e montano illo ejecti sunt.