117. Deinde in obscura visione ostensum est, quomodo doctrina coelestis procederet in Africa, nempe versus interiora usque ad medium ejus, et quod dein pergeret versus illos qui ad litora ad mare mediterraneum, sed non ad litora, et dein post tempus se reflecteret versus Aegyptum. Inde laetificabantur angeli quod nunc adventus Domini e novo adesset, et quod nunc nova Ecclesia instauretur, cum quibus possint conjungi. Doctrina illa non pertingit usque ad Africanos habitantes juxta litora, quoniam illuc Christiani veniunt, qui scandala inferunt, et qui de Domino ideam humanam et non Divinam habent. Sunt Africani prae aliis in hac tellure receptibiles doctrinae coelestis, quia libenter recipiunt doctrinam de Domino; habent sicut insitum in se, quod Deus omnino appariturus sit ut homo: sunt in facultate recipiendi vera fidei, et imprimis bona ejus, quia sunt ex indole coelesti. Dictum est illis quod praedictum sit a Domino de adventu Ipsius, et de nova Ecclesia, post veterem, et quod apparitio Ipsius fiat per angelos, qui docent.