10. In mundo spirituali, possunt imagines et plura alia formari ex ideis cogitationis, ac sisti in conspectum, quod peculiare ibi est; quare iidem sacerdotes Angli aggressi sunt formare imaginem in similitudinem hominis ex ideis cogitationis de sola fide, seu de fide separata a charitate, quae imago quando facta est, apparuit monstrosa, ut non absimilis esset dagoni, idolo Philisthaeorum in Aschdodo, quare in lacum quendam conjecta est.