Brief Exposition (Stanley) n. 98

Previous Number Next Number See English 

98. Quod Christianus Orbis inciderit in FIDEM, quae omnia vera et bona Caeli et Ecclesiae, usque ad separationem illorum, a se sejunxit, est unica causa, quia distinxerunt Deum in Tres, et Dominum Deum Salvatorem non crediderunt unum cum Deo Patre, et sic Ipsum immediate non adiverunt; cum tamen Ille Solus quoad Humanum suum est Ipsum Divinum Verum, quod est Verbum, quod fuit Deus apud Deum, ac Vera Lux quae illuminat omnem hominem; et Caro factus est, Joh. I: 1, 2, 9, 14. Quod sit ipsa Veritas et sic ipsa Lux, testatur etiam alibi, dicit enim, Ego sum Lux Mundi, Joh. VIII: 12.{1} Cap. IX: 5; et alibi "Quousque Lucem habetis, credite in Lucem, ut filii Lucis sitis: Ego Lux in Mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat," Joh. XII: 36, 46. In Apocalypsi "Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus, Stella Splendida et Matutina," Cap. XXII: 13, 16: Et apud Matthaeum "Cum Jesus transformatus est, splenduit Facies Ejus sicut Sol, et Vestimenta Ejus facta sunt sicut Lux," Cap. XVII: 1. 2.{2} Ex his patet causa, unde idealis illa Fides in Mundum venit, videlicet quia non adiverunt Dominum: et possum ex omni experientia et inde testificatione e Caelo pro certo declarare, quod impossibile sit unicum Theologicum Verum, quod genuinum est, aliunde sumere quam ex Solo Domino, et quod aliunde sumere illud tam impossibile sit, sicut est ex Anglia et Hollandia navigare ad Plejades, et ex Germania equitare ad Orionem in Caelo. @1. 12 pro 22.$ @2. 1. 2. pro 12.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church