Brief Exposition (Stanley) n. 69

Previous Number Next Number See English 

69. Quod homo in conversione sit sicut truncus, Fides hodiernae Ecclesiae agnoscit ut suum germanum foetum plenis verbis, his, Quod homini sit plenaria impotentia in rebus spiritualibus, n. 15. (a) (b) (c). Quod in Conversione sit sicut truncus lapis et statua, et quod ne quidem ad gratiam recipiendam se possit accommodare et applicare, et sicut id quod nullorum sensuum usum habet, n. 15. (c) (d). Quod homini sit solum potentia locomotiva ad Coetus ubi Verum et Evangelium potest audire, n. 15. (e). Sed quod Renatus per virtutem Spiritus Sancti, ex novis viribus et donis certo modo cooperetur, n. 15. (k); praeter plura. Quod homo dicatur talis in se convertendo ac paenitentiam a malis operibus agendo, est quoque foetus ex eodem ovo aut utero, hoc est, ex fide sola justificante, exclusus, propter finem, ut opera hominis prorsus exterminarentur, et ne cum fide se minimo tactu conjungerent. Sed quia illa communi omnium perceptioni de conversione et paenitentia hominis repugnant, adjicitur hoc ibi "Ingens discrimen est inter homines baptizatos et non baptizatos, cum enim juxta Pauli doctrinam est quod omnes qui baptizati sunt, induerint Christum, et revera sint renati, habent illi jam liberatum arbitrium, unde non modo Verbum Dei audiunt, verum etiam eidem assentiri, illudque fide complecti possunt" n. 15. (m), et in FORMULA CONCORDIAE, p. 675. Appello ad sapientes, ut expendant, num haec cum prioribus ullo modo cohaereant, et numne sit contradictio, si dicitur quod aliquis Christianus sit in statu conversionis sicut truncus et lapis, adeo ut ad gratiam recipiendam ne quidem se accommodare possit, cum tamen unusquisque Christianus est baptizatus, et ex baptismo secum tulit, quod non modo possit audire Verbum Dei, sed etiam eidem assentiri, et illud fide complecti; quare similitudo hominis Christiani cum trunco et lapide ab Ecclesiis in Christiano orbe excommunicanda est, ac dissipanda, sicut dissipatur meteoron homini visum in somno dum expergiscitur; quid etiam rationi repugnantius est. Sed ad elucidationem, quomodo Nova Ecclesia Conversionem hominis docet, velim ex quodam Memorabili in APOCALYPSI REVELATA transcribere haec "Quis non videt, quod sit cuivis homini liberum cogitare de Deo, et non cogitare de illo; et quod sic liberum sit cuivis in spiritualibus aeque ut in civilibus et moralibus; Dominus hoc dat continue omnibus; quare reus et sons fit sicut cogitat; homo est homo ex posse hoc, et bestia est bestia ex non posse hoc; quare homo se potest reformare et regenerare sicut ex se, modo corde agnoscat quod sit a Domino; omnis qui paenitentiam agit, reformatur et regeneratur; utrumque faciet homo sicut a se; et sicut a se etiam est a Domino, quia Dominus dat velle et posse, et hoc nusquam alicui aufert. Verum est, quod homo ad id non quicquam possit conferre, attamen non creatus est statua, sed homo ad faciendum id a Domino sicut a se; hoc unicum reciprocum amoris et fidei et inde conjunctionis est, quod Dominus omnino vult ut fiat Ipsi ab homine; verbo facite a vobis, et credite quod sit a Domino, sic facitis sicut a vobis. Verum ita facere, non inditum est homini a creatione, nam facere a se est solius Domini, sed datur continue; et tunc quantum homo facit bonum et discit verum sicut a se, est angelus caeli; at quantum facit malum, et inde confirmat falsum, quod etiam est sicut a se, tantum est spiritus inferni; quod hoc etiam sit sicut a se, constat ex orationibus, ut a diabolo custodiatur, ne seducat, ac mala sua inferat; sed omnis reus fit, qui credit quod faciat a se, sive sit bonum sive sit malum; sed non reus fit, qui credit quod faciat sicut a se: nam quicquid homo credit quod faciat a se, appropriat sibi; si bonum, appropriat id sibi et facit suum, cum tamen est Dei et a Deo, si malum, etiam appropriat illud sibi, et facit suum, cum tamen est diaboli et a diabolo." Quod plura alia, etiam de Sacramentis, Baptismo et Sacra Caena, quoad principia rationis de usu fructu illorum, educta ex doctrina justificationis per solam fidem; ut et de Persona Christi; et quod Haeretica a primis Saeculis ad hodienum, non aliunde quam ex Doctrina super idea trium Deorum fundata scaturiverint, supersedetur demonstrari in hac Epitome, verum adducentur et demonstrabuntur in ipso Opere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church