Brief Exposition (Stanley) n. 56

Previous Number Next Number See English 

56. His adjicietur hoc Arcanum e Caelo: omnia illa Paradoxa secundum confirmationes illorum Mentibus humanis inhaerent confasciata sicut in unum fasciculum, aut compaginata sicut in unum glomum, ac intrant simul in quodlibet individuum enuntiatum ex doctrina Ecclesiae; ut dum enuntiatur fides, aut charitas, aut paenitentia, et plus si imputatio aut justificatio, in quodvis; congeriem illam seu conglomerationem illorum non videt ipse homo, sed vident Angeli apud hominem, et hi illam vocant MALUA, hoc est, Confusionem et caliginem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church