Brief Exposition (Stanley) n. 38

Previous Number Next Number See English 

38. His adjicientur aliqua ex CONFESSIONE ECCLESIARUM BELGICARUM in SYNODO DODRACENA recepta, quae sunt, "Credo in unum Deum, Qui est unica Essentia, in qua tres sunt Personae in proprietatibus communicabilibus ab aeterno revera ac reipsa distinctae, nempe Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, Pater est omnium rerum tam visibilium quam invisibilium Causa, Origo atque Principium; Filius est Verbum, Sapientia, et Imago Patris; Spiritus Sanctus est Virtus et Potentia aeterna a Patre Filioque procedens. Sed fatendum est, quod haec doctrina humani ingenii captum longe excedat, exspectamus vero ejus perfectam notitiam in Caelis."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church