Brief Exposition (Stanley) n. 28

Previous Number Next Number See English 

28. Quod autem, Liberum arbitrium in conversione seu in actu justificationis concernit, apparet sicut prorsus in contrarium eant, sed quod usque conveniant, videri potest si rite expenduntur et conferuntur illa quae ex Synodo Tridentina n. 6. (a) (b), exscripta sunt, cum illis quae ex Formula Concordiae{1} n. 15. (m): sunt enim omnes in Christianismo baptizati, et inde in liberato arbitrio, ut non modo possint audire Verbum Dei, sed etiam eidem assentiri, et illud fide amplecti; consequenter nullus ibi est sicut truncus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church