Brief Exposition (Stanley) n. 111

Previous Number Next Number See English 

111. II. QUOD INDUCTIO UNIUS BONI IN ALTERUM IMPOSSIBILIS SIT. Hujus evidentia etiam videri potest ex his in ordine. 1. Quod unusquisque homo nascatur in malo. 2. Quod in bonum inducatur per regenerationem a Domino. 3. Quod fit per fidem in Dominum, et per vitam secundum praecepta Ipsius. 4. Quare bonum unius non potest per applicationem induci in alterum, et sic imputari. PRIMUM, Quod unusquisque{1} homo nascatur in malo, in Ecclesia notum est. Dicitur quod hoc Malum sit haereditario ex Adamo sed est ex parentibus; ab his ducit quisque indolem, quae est Inclinatio; quod ita sit, experientia et ratio convincunt; similitudines enim parentum quoad facies, genios, mores, in proximis liberis, et in posteris ex his, exstant; inde a multis noscuntur familiae, et quoque judicatur de illorum animis; quare mala, quae ipsi parentes contraxerunt, sub specie inclinationis ad illa per traducem inferuntur posteritati; inde sunt mala, in quae homines nascuntur. SECUNDUM, Quod in bonum inducatur per regenerationem a Domino: quod sit Regeneratio, et quod nisi quis regeneratur, non possit ingredi in Caelum, patet clare a Domini verbis apud Joh. III: 3, 5. Quod Regeneratio sit purificatio a malis, et sic renovatio vitae, non potest in Christiano Orbe latere, nam ratio etiam hoc videt, dum agnoscit quod unusquisque nascatur in malo, et quod malum non possit ablui et abstergi, sicut sordes per saponem et aquam, sed per resipiscentiam. TERTIUM, Quod hoc fiat per fidem in Dominum, et per vitam secundum praecepta Ipsius. Praecepta regenerationis sunt quinque, quae videantur supra n. 43, 44; inter quae sunt haec, Quod fugienda sint mala quia sunt diaboli et a diabolo; Quod facienda sint bona quia sunt Dei et a Deo; et quod adeundus sit Dominus ut adducat ad faciendum ita: Consulat quisque se, et expendat, num aliunde homini possit esse bonum, et si non bonum, non ei est salus. QUARTUM, Quare bonum unius non potest per applicationem{2} induci in alterum, et sic imputari: ex supradictis consequitur, quod homo per Regenerationem innovetur quoad spiritum, et quod hoc fiat per fidem in Dominum, et simul per vitam secundum praecepta Ipsius: quis non videt quod haec innovatio non fieri possit nisi a tempore in tempus; vix aliter quam sicut successive radicatur et crescit arbor a semine, et perficitur; illi qui aliter percipiunt regenerationem et innovationem, non sciunt aliquid de statu hominis, nec aliquid de malo et bono, quod haec duo sint prorsus opposita, et quod bonum non possit implantari, nisi quantum removetur malum; nec sciunt, quod quamdiu quis in malo est, aversetur bonum quod in se bonum est; quare si bonum unius applicaretur et sic induceretur in quendam qui in malo est, foret sicut Agnus conjiceretur coram Lupo, aut sicut margarita alligaretur naribus porci. Ex his patet, quod inductio unius boni in alterum sit impossibilis. @1. quisque pro qursque.$ @2. applicationem pro appllicationem.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church