Divine Wisdom (Mongredien) n. 3

Previous Number Next Number See English 

3. [74.] III. DE FORMATIONE HOMINIS IN UTERO A DOMINO PER INFLUXUM IN BINA ILLA RECEPTACULA.

Quoniam in formatione hominis in utero spiritualia se conjungunt cum naturalibus, sunt plura quae non describi possunt, sunt enim spiritualia quae a naturalibus abstracta sunt, et inde non habent voces in naturali lingua, nisi aliquas universales quas unus homo intelligentius quam alter comprehendit; per has usque, et per comparativa, quae etiam correspondentiae sunt, sequentia describentur:

1. Quod Dominus Se conjungat homini in utero matris a prima conceptione, et formet illum. 2. Quod Se conjungat in binis illis receptaculis, in uno per amorem, in altero per sapientiam. 3. Quod amor et sapientia simul et unanimiter forment omnia et singula, sed usque se distinguant in illis. 4. Quod receptacula in tres gradus distincta sint apud hominem, unum intra alterum, et quod bina superiora sint habitacula Domini, sed non infimum. 5. Quod unum receptaculum sit pro voluntate futuri hominis, et alterum pro intellectu ejus, et tamen quod prorsus nihil voluntatis et intellectus ejus in formatione adsit. 6. Quod in embryone ante partum sit vita, sed quod embryo non sit conscius ejus.

[75.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO III.1]

1. Quod Dominus Se conjungat homini in utero matris a prima conceptione, et formet illum. Per Dominum intelligitur hic ut alibi Divinum quod ab Ipso ut Sole caeli, ubi sunt angeli, procedit, a quo et per quod omnia in universo mundo creata sunt. Quod id sit ipsa vita, prius confirmatum est. Quod ipsa vita a prima conceptione adsit, et formet, sequitur ex his,- quod homo ab ipsa vita formandus sit, ut sit forma vitae, quae est homo; ut sit imago et similitudo Dei, quae etiam est homo; ut Sit recipiens amoris et Sapientiae, quae sunt vita, a Domino, ita recipiens Ipsius Domini. Quod homo sit in Domino, et Dominus in ipso, et quod Dominus mansionem apud hominem habeat si amet Ipsum, Ipse docet. Hoc Sibi praeparat Dominus in utero, ut ex sequentibus videbitur. Idcirco Jehovah seu Dominus in Verbo vocatur Creator, Formator et Factor ab utero (Esai. xliii. {1} 1; xliv. 2, 24; xlix. 5);

et apud Davidem quod Super Ipsum projectus et impositus sit ab utero (Psalm. xxii. 11 (Biblia Anglica, 10); lxxi. 6 {2}). Dum homo est in utero est in statu innocentiae; inde primus ejus status post partum est status innocentiae; et Dominus non habitat apud hominem nisi in ejus innocentia, quare tunc imprimis quando est sicut innocentia. Similiter est homo tunc in statu pacis. Quod homo tunc sit in statu innocentiae et in statu pacis, est quia Divinus amor et Divina sapientia sunt ipsa innocentia et ipsa pax, ut videri potest in opere De Caelo et Inferno (n. 276-283, 284-290). Praevideo quod, dum haec legis, aliqua dubia obversatura sint animo; at perlege usque ad finem, et postea recollige, et illa non videbis amplius. @1 xliii. pro "xlii."$ @2 6 pro "5"$

[76.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO III.2]

2. Quod Se conjungat in binis illis receptaculis, in uno per amorem, in altero per sapientiam. Hoc sequitur ex antecedente articulo, ubi confirmatum est quod ex binis illis receptaculis formata et producta sint omnia corporis, et interna et externa, a capite usque ad calcem; et quia auspicia et initia omnium ex illis sunt, consequitur quod Divinum formans in illis sit, et per illa in continuatis; sed cum in his et in illis, non est materialiter sed est spiritualiter; est enim in usibus illorum, ac usus in se spectati sunt immateriales; necessaria autem, per quae usus fiunt effectus, sunt materialia. Bina illa receptacula quae sunt initiamenta hominis, sunt ex patre; efformatio ejus ad plenum partus est a matre: semen enim est ex viro; sunt ei vasa spermatica et testes in quibus semen cohobatur et decantatur: receptio ejus est a femina; est ei uterus in quo calor quo fomentatur, et in quo sunt oscula per quae nutritur. Nihil in Natura existit nisi ex semine, et crescit nisi per calorem. In quali forma initiamenta illa, quae sunt hominis solius, in sequentibus etiam dicetur. Quia incohamentum hominis est semen, et hoc est receptaculum geminatum vitae, patet quod anima humana non sit vita a vita, seu vita in se; nam non est nisi quam unica Vita, et haec est Deus. Unde homini perceptivum vitae, alibi dictum est. Et quia est continuitas receptaculorum e cerebris per fibras in omnia corporis, etiam patet quod sit continuitas receptionis vitae in illa, et quod sic anima non sit hic aut ibi, sed in omni formae ex illis, non aliter quam sicut est causa in causatis, ac principium in principiatis.

[77.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO III.3]

3. Quod amor et sapientia simul et unanimiter forment {1} omnia et singula, sed usque se distinguant in illis. Amor et sapientia sunt duo distincta, prorsus sicut calor et lux; calor sentitur, similiter amor; et lux videtur, similiter sapientia: sapientia videtur dum homo cogitat, et amor sentitur dum homo afficitur. At usque non ut duo, sed ut unum, in formationibus operantur; etiam hoc similiter ut calor et lux Solis mundi; calor tempore veris et aestatis co-operatur cum luce, et lux cum calore, ac vegetat et germinat; pariter amor in statu pacis et tranquillitatis co-operatur cum sapientia, et Sapientia cum amore, ac producit et format; hoc in embryone et in homine. Quod co-operatio amoris et sapientiae sit sicut co-operatio caloris et lucis, patet manifeste ex apparentiis in mundo spirituali; ibi amor est calor et Sapientia est lux, ac ibi omnia in angelis vivunt, et circum illos florent, prorsus secundum unionem amoris et Sapientiae apud illos. Unio amoris et sapientiae est reciproca; amor Se unit sapientiae, et sapientia se reunit amori; inde amor agit et Sapientia reagit; per hoc reciprocum existit omnis effectus. Talis unio reciproca est, et inde reciprocatio est voluntatis et intellectus, et est boni et veri, tum charitatis et fidei, apud hominem in quo est Dominus; immo talis est Ipsius Domini cum Ecclesia, quae intelligitur per Domini verba ad discipulos apud Johannem, ut Illi essent in Ipso et Ipse in illis (xiv. 20; et alibi). Eadem unio etiam intelligitur per unionem viri et uxoris, apud Marcum:

"Erunt duo in carnem unam; quare non amplius sunt duo sed una caro" (x. 8);

vir enim natus est ut sit intellectus et inde sapientia, femina autem ut sit voluntas et inde affectio quae amoris (de quare videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 366-386). Quoniam duo sunt, amor et sapientia, quae formant embryonem in utero, ideo duo receptacula sunt, unum pro amore et alterum pro sapientia: ideo etiam duo sunt in corpore ubivis, quae similiter distincta sunt et unita sunt; sunt duo cerebri hemisphaeria, duo oculi, duae aures, duae nares, duo cordis thalami, duae manus, duo pedes, duo renes, duo testes; reliqua viscera etiam geminata sunt; et ubivis, quod a dextra parte eorum est se refert ad bonum amoris, et quod a sinistra ad verum sapientiae. Quod bina illa ita conjuncta sint ut unum agant mutuo et reciproce, industrius rimator videre potest, Si satagit. Ipsa unio exstat ad visum in fibris cis et retro protensis, et in medio consertis; inde quoque est quod tale in Verbo per "dextrum" et "sinistrum" significetur. Ex his patet veritas quod amor et sapientia simul et unanimiter in embryone forment omnia et singula, sed usque se distinguant in illis. @1 forment pro "formet"$

[78.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO III.4]

4. Quod receptacula in tres gradus distincta sint apud hominem, unum intra alterum, et quod bina superiora sint habitacula Domini, non autem infimum. Forte aliquis ideam fallacem de initiamentis humanae formae, quae sunt seminis viri, sibi faciat ex eo, quod nuncupentur receptacula; ex ipsa enim voce receptaculi facile incidit idea vasculi seu tubuli. Velim formam illam initialem, qualis mihi in caelis visa et monstrata est, adaequate, quantum voces linguae naturalis dant copiam, designare et describere. Receptacula illa non sunt tubulata aut insinuata sicut vascula, sed sunt sicut est cerebrum, cujus typus minimus et inconspicuus est, et simul delineamentum quasi faciei antrorsum; nulla visa est appendix. Cerebrum hoc primitivum in superiore gibba parte erat compages ex globulis seu sphaerulis contiguis; unaquaevis sphaerula ex similibus sed minutioribus fuit conglomerata, ac item harum unaquaevis ex minutissimis. Anterius in parte sima, delineatum quid pro facie apparuit; sed in recessu inter gibbosum et hoc simum non erat fibra; gibbosa pars erat circumtecta tenuissima meninge quae transparens. Tale visum et monstratum mihi est primitivum hominis, cujus primus seu infimus gradus fuit compages primum descripta, alter seu medius gradus fuit compages secundo descripta, ac tertius seu supremus gradus fuit compages tertio descripta; ita unum intra alterum. [79.] Dictum mihi est quod in unaquavis sphaerula ineffabiles contextus essent, mirabiliores et mirabiliores secundum gradus; tum quod in singulis dextra pars sit torus seu receptaculum amoris, ac sinistra pars sit torus seu receptaculum sapientiae, et quod per mirificas consertiones usque sicut consortes et contubernales sint, consimiliter ut sunt bina cerebri hemisphaeria. Insuper monstratum est in luce quae affulsit, quod congeries binorum interiorum graduum quoad situm et fluxionem esset in ordine et forma caeli, at congeries infimi gradus quoad situm et fluxionem esset in forma inferni; inde est, quod dictum sit quod receptacula in tres gradus distincta sint apud hominem, unum intra alterum, et quod bina superiora sint habitacula Domini, non autem infimum. Quod infimum tale esset, erat quia homo ex labe haereditaria nascitur contra ordinem et formam caeli, et inde in mala omnis generis, et quod illa labes sit in naturali, quod est infimum vitae hominis, et quod illa non abstergatur nisi apud illum aperiatur gradus interior qui formatus {1} est ad receptionem amoris et sapientiae a Domino. Sed quomodo ille gradus, et quoque intimus, aperitur, docet Dominus in Verbo, ac docebitur in sequentibus. Sed ad faenerandum in his lucem, videantur quae prius de gradibus dicta Sunt; tum quae de cerebro. [80.] Gradus illi vocantur superiores, tametsi sunt interiores; causa est quia est graduum ordo successivus et ordo simultaneus; in ordine successivo sunt superiora et inferiora, in ordine autem simultaneo sunt interiora et exteriora; et eadem quae in ordine Simultaneo sunt interiora, sunt in ordine Successivo Superiora; ita quoque cum exteriore et inferiore. Et quia tres gradus in homine Sunt, ideo tres gradus caelorum sunt, caeli enim ex hominibus qui facti sunt angeli consistunt. Illi secundum gradus in ordine successivo apparent unum supra alterum; et secundum gradus in ordine simultaneo, unum intra alterum. Inde est quod in Verbo "altum" significet internum, et quod Dominus dicatur "altissimus" quia est in intimis. Nunc quia homo in primo sui ortus est tale habitaculum Domini sicut descriptum est, ac tunc illi tres gradus aperti sunt, et omne procedens ex Ipso ut Sole in minimis et in maximis est homo, ut in suis locis prius confirmatum est, ideo non potest extensio fieri in aliam formam quam in humanam, et extensio dari quam per radios lucis ex sapientia medio calore ex amore, ita per fibras vivificatas, qui sunt radii efformati. Quod similis determinatio sit, ad oculum apparet. [81.] Tot gradus vitae apud hominem sunt; at apud bestias non sunt bini gradus superiores, sed modo infimus; quare initiamenta vitae earum non sunt receptacula amoris et sapientiae Domini, sed receptacula affectionis et Scientiae naturalis, in quas etiam nascuntur. Haec receptacula apud bestias mundas non contra ordinem fluxus universi reflexa sunt, sed ei conformia; quare ex nativitate post partum illico feruntur in sua munia, et sciunt illa: non enim potuerunt affectiones suas pervertere, quia non illis intellectuale est quod ex spirituali luce potuit cogitare et ratiocinari, ac legibus ordinis Divini violentiam inferre. @1 qui formatus pro "quod formatum"$

[82.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO III.5]

5. Quod unum receptaculum sit pro voluntate futuri hominis, et alterum pro intellectu ejus, et tamen quod prorsus nihil voluntatis et intellectus ejus in formatione adsit. Voluntas et intellectus non prius apud hominem incohant quam cum pulmones aperti sunt, quod non fit prius quam post partum; voluntas enim hominis fit tunc receptaculum amoris, et intellectus fit receptaculum sapientiae. Quod tunc primum fiant quando pulmones aperti sunt, est quia pulmones correspondent vitae intellectus, et cor correspondet vitae voluntatis, et absque cooperatione intellectus et voluntatis non est homini aliqua vita propria, sicut non est aliqua absque cooperatione amoris et sapientiae per quam formatur et vivificatur embryo, ut supra dictum est. In embryone micat solum cor, et salit hepar; cor pro sanguinis circulatione, et hepar pro nutritionis receptione: motus reliquorum viscerum est ex illis; hic motus est qui post medium gestationis sicut pulsativus sentitur. Sed hic motus non est ex aliqua vita propria fetus: vita propria est vita voluntatis et vita intellectus; at vita infantis est vita incohantis voluntatis et incohantis intellectus; ex his solis existit vita sensitiva et vita motoria in corpore: haec vita non dari potest ex sola micatione cordis, sed datur ex conjunctione ejus cum respiratione pulmonis. Quod ita sit, patet ex hominibus, quibus et voluntas et intellectus sunt, qui in deliquium cadunt aut suffocantur; hi, occluso respiratu, sunt sicut emortui: non sentiunt, nec movent artus, non cogitant nec volunt, et tamen cor agit suas systoles et sanguis circulat: ut primum autem redit pulmo in suos respiratus, redit homo in suos actus et sensus, inque suam voluntatem et intellectum. Ex his concludi potest qualis est vita fetui in utero, in quo modo cor agit suos motus et nondum pulmo, quod nempe nihil vitae voluntatis et nihil vitae intellectus in illo adsit, sed quod sola vita a Domino, qua homo postea victurus est, formationem agat. Sed de his videbuntur plura in sequente articulo.

[83.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO III.6]

6. (Quod in embryone ante partum sit vita, sed quod embryo non sit conscius ejus.) Quod in embryone ante partum sit vita, sed quod (embryo) non sit conscius ejus, sequitur ex supradictis; tum quod vita ex qua embryo in utero vivit non sit ejus, sed solius Domini qui solus est Vita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church