Arcana Coelestia (Elliott) n. 9987

Previous Number Next Number See English 

9987. `Et hoc verbum quod facies illis': quod significet legem ordinis, constat ex significatione `verbi' quod sit Divinum Verum, et inde lex ordinis, de qua sequitur; verbum in communi sensu significat enuntiatum oris {1}seu sermonem; et quia sermo est mentis cogitatio per voces enuntiata, ideo {2} verbum significat rem quae cogitatur, inde omnis res quae realiter existit et est aliquid, in lingua originali {3}dicitur verbum; at in sensu eminente est verbum Divinum Verum, ex causa quia omne quod realiter existit et quod est aliquid, ex Divino Vero est; ideo dicitur apud Davidem, Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum, Ps. xxxiii 6;

ubi `Verbum Jehovae' est Divinum Verum procedens a Domino, spiritus oris Jehovae' est vita inde, `caeli inde facti, et omnis exercitus eorum' sunt angeli, quatenus sunt receptiones Divini Veri; quod caeli sint angeli, est quia illi constituunt caelum; (m)et quia angeli sunt receptiones Divini Veri, ideo per `angelos' in sensu abstracto significantur Divina Vera quae a Domino, videatur n. 8192, et quod `exercitus 2 caelorum' in eodem sensu sint Divina Vera,(n) n. 3448, 7236, 7988; inde constare potest quid per Verbum significatur apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est: et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, i 1, 3, 14;

quod Dominus ibi per Verbum intelligatur, {4} patet, nam dicitur quod Verbum caro factum sit; quod Dominus sit Verbum, est quia Dominus cum in mundo erat, fuit ipsum Divinum Verum, et cum abivit e mundo, Divinum Verum ab Ipso processit, videantur loca citata, n. 9199 fin, (d)et 9315 fin. 3 Quod Verbum in supremo sensu sit Dominus quoad Divinum Verum, seu quod idem, quod Verbum sit Divinum Verum procedens {5}a Domino, constat a pluribus locis, ut apud Davidem, Clamaverunt ad Jehovam, et misit Verbum Suum, et sanavit eos, Ps. cvii [19,] 20:

apud Johannem, Verbum Patris non habetis manens in vobis, (m)quia Quem misit Ille, Huic vos non creditis: nec vultis venire ad Me ut vitam habeatis,(n) v 38, 40:

apud eundem, Ego dedi illis verbum Tuum, ideo mundus odio habet eos; sanctifica eos in veritate Tua; verbum Tuum veritas est, xvii 14, 17:

et in Apocalypsi, Insidens equo albo, indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei; et habebat super vestimento Suo, et super femore Suo, nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum, xix 13, 16;

ex his et ex {6} aliis locis constat quod Divinum Verum procedens a Domino sit Verbum, et in supremo sensu Dominus quoad Divinum Verum, nam dicitur quod nomen insidentis equo albo sit Verbum Dei, et quod Ille sit Rex regum, et Dominus dominorum; et quia Verbum est Divinum Verum, ideo dicitur quod indutus esset vestimento tincto sanguine, nam per `vestimentum' significatur verum, n. 9952, et per `sanguinem' verum ex bono, n. 9393, (n)videantur haec plenius explicata n.2760-2762. Inde est quod omne verum quod a Divino, dicatur Verbum, ut 4 apud Joelem, Jehovah edidit vocem Suam coram exercitu Suo, magna valde castra Ipsius, (x)quia innumerus qui facit verbum Ipsius, ii 11;

{7} 'vox quam edit Jehovah' est verum a Divino, n. 9926, `castra Jehovae' sunt caelum, n. 4236, 8193, 8196; inde patet quod `innumerus qui facit verbum' sit qui facit verum Divinum: apud Matthaeum, Qui audit verbum regni et non attendit, venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus: qui super petrosa seminatus, est qui verbum audit, et statim cum gaudio accipit illud, non autem habet radicem: qui inter spinas seminatus, est qui verbum audit, sed cura saeculi et fraus divitiarum suffocat verbum: qui in terram bonam seminatus, est qui verbum audit et attendit, et inde fructum fert, xiii 19-23;

quod `verbum' ibi sit verum Divinum, absque explicatione patet; `verbum regni' dicitur, quia est verum {8}caeli et Ecclesiae, nam regnum est caelum et Ecclesia. Inde constare potest quod verba sint Divina Vera quae a Domino, 5 ut apud Johannem, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, vi 63; {9}ideo quoque praecepta decalogi vocantur decem verba, Exod. xxxiv 28. Quod Verbum sit lex ordinis, est quia Divinum Verum procedens a Domino (x)facit ordinem in caelis, usque adeo ut id ibi sit ordo, inde leges ordinis caelestis sunt Divina Vera, videatur n. 1728, 1919, (x)2447, 2258, 4839, 5703, 7995, 8513, 8700, 8988. (m)Lex ordinis, quae significatur per `verbum' in hoc capite, est quomodo Dominus Humanum Suum glorificavit, hoc est, Divinum fecit, nam de illa re in sensu interno hic agitur, et inde in sensu respectivo de regeneratione hominis, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, {10} n. (x)3138, 3212, 3245, 3246, 3296, 4402, 5688; quod id imprimis (t)sit lex ordinis, est quia Dominus quoad Divinum Humanum est ordo in caelis; et quia omnis qui regeneratur, ad illum ordinem redigitur; quapropter qui in illo ordine sunt, in Domino sunt.(n) @1 d seu i ita$ @2 i etiam$ @3 d dicitur verbum i vocatur Verbum$ @4 i manifeste$ @5 d a Domino i ab Ipso$ @6 i pluribus$ @7 i vox Jehovae seu quod idem$ @8 in coelis$ @9 inde$ @10 i videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church