9970. Quia illi in Maximo Homine, quod est caelum, id referebant, et quia perspicaciter videbant quae infra erant, inter loquendum etiam comparabam illos cum aquilis quae alte volant, et perspicaciter et late circumspiciunt; sed ad haec indignati sunt, putantes quod ideo crederem illos aquilis similes quoad rapinam, et sic quod mali essent; sed respondebam quod non assimilarem illos aquilis quoad rapinam sed quoad aciem visus, addendo quod qui similes aquilis quoad rapinam sunt mali sint, at qui solum quoad aciem visus boni sint.