9957. `Et sacerdotio fungentur Mihi': quod significet repraesentativum Domini quoad omne opus salvationis ex Divino Humano, constat ex significatione `sacerdotii' quod sit repraesentativum Domini quoad omne opus salvationis, de qua n. 9809, hoc dicitur post sanctificationem per unctionem, quia opus salvationis est (c)ex Divino Humano Domini, {1} secundum illa quae mox supra n. 9956 ostensa sunt. @1 i quod est Unctus Jehovah$