Arcana Coelestia (Elliott) n. 9952

Previous Number Next Number See English 

9952. `Et indues illis Aharonem fratrem tuum': quod significet talem statum Divini Boni in regno spirituali, constat ex significatione `induere' quod sit inducere statum {1}rei quae repraesentatur per vestes, hic statum Divini veri in regno spirituali, nam per `Aharonem' repraesentatur Dominus quoad Divinum Bonum, ita quoque Divinum Bonum quod a Domino, de qua n. 9806, et per vestes ejus regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius, n. 9814. Quod per `induere' significetur inducere statum qui repraesentatur per vestes quae induuntur, ducit originem ex repraesentativis in altera vita; spiritus qui ibi et angeli apparent omnes vestibus induti, quisque secundum statum veri in quo est, ita quisque secundum intellectuale (d)suum correspondens voluntario quod in illo; causa quod ita sit, est quia intellectuale apud hominem investit voluntarium ejus, et intellectuale formatum est ex veris, ac voluntarium ex bonis, (c)ac bonum est quod investitur, n. 5248; inde est quod `vestes' in Verbo significent vera, videatur n. 165, 1073, 4545, 4763, 5954, 6378, 6914, 6917, 9093, 9814, et quod id ducat originem ex repraesentativis in altera vita, n. 9212, 9216, 9814. @1 qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church