Arcana Coelestia (Elliott) n. 9947

Previous Number Next Number See English 

9947. `Facies tunicas': quod significet illa quae fidei sunt [ibi], constat ex significatione `tunicae' cum de Aharone, quod sit Divinum Verum in regno spirituali intime, {1}ita quod procedit immediate ex caelesti, de qua n. 9826, 9942; at cum de filiis Aharonis, est tunica id quod fidei est, nam est procedens ex spirituali quod ex caelesti, id procedens est quod vocatur fides veri. @1 procedens$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church