9943. `Et facies cidarim byssi': quod significet sapientiam ibi, constat ex significatione `cidaris' quod sit intelligentia, et cum de Domino, Qui hic per `Aharonem' repraesentatur, quod sit sapientia, de qua n. 9827, et ex significatione `byssi' quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 9469; ex illo enim vero est sapientia, quae hic per `cidarim' significatur; omnis enim sapientia ac intelligentia est ex Divino Vero procedente ex Divino Bono Domini; alia sapientia et intelligentia, quae sapientia et intelligentia, non datur, quia non aliunde {1} intelligentia est scire et intelligere vera Divina, ac postea fidem illis habere, ac sapientia est velle {2} et amare illa, et inde vivere secundum illa. @1 i nam$ @2 i illa$