9933. `Et pones eam super filo hyacinthini': quod significet influxum in verum amoris caelestis, constat ex significatione `hyacinthini' quod sit verum amoris caelestis, de qua sequitur; influxus in illud significatur per quod bractea illa, cui insculpta erat Sanctitas Jehovae, super filo ex hyacinthino posita fuerit, nam (d)sic pendebat ex eo, et alligata ei erat, et per `alligari et pendere' in spirituali sensu significatur influere, quoniam omnis conjunctio {1}in spirituali mundo, qualiscumque sit, fit per influxum. Quod influxus sit in verum amoris caelestis {2}de Divino Humano Domini, quod per Sanctitatem Jehovae {3} significatur, est quia in illa sphaera caeli, ubi verum amoris caelestis est, non aliud Divinum percipitur quam Divinum Humanum Domini; 2 nam cum hoc ita se habet: caeli sunt tres, qui distincti sunt inter se per gradus boni; in intimo caelo est bonum amoris caelestis, quod est bonum amoris in Dominum, in altero {4}seu medio caelo est bonum amoris spiritualis, quod est bonum charitatis erga proximum, in primo {5}seu ultimo caelo est bonum amoris naturalis a spirituali et a caelesti, quod est bonum fidei et oboedientiae; in unoquovis caelo est internum et externum; internum in caelo intimo est bonum amoris in Dominum, ut supra dictum est, et externum ibi est bonum amoris mutui, quod est amoris boni propter bonum; hoc bonum est quod intelligitur per verum amoris caelestis, quod per `filum hyacinthini' significatur; in ea sphaera, ubi hoc verum est, Humanum Domini, quod sit ipsum Divinum in caelis percipitur; {6}quapropter ut primum angelus in illam sphaeram {7} elevatur, etiam in illam lucem venit; influit illa perceptio ex Domino, quoniam {8}Divinum Humanum Domini facit caelum, {9} hic influxus est qui significatur. Quod `hyacinthinum' sit caelestis amor veri, seu quod idem {10}, verum amoris caelestis, videatur n. 9466, 9687, 9833. @1 ibi$ @2 , nempe Divini Humani$ @3 i, quae insculpta erat bracteae auri,$ @4 coelo quod medium$ @5 coelo, quod ultimum,$ @6 ut primum enim$ @7 i coeli$ @8 id$ @9 i quisque enim angelus inde est in forma humana,$ @10 i est$