Arcana Coelestia (Elliott) n. 9929

Previous Number Next Number See English 

9929. Vers. 36-38. Et facies bracteam auri [puri], et sculpes super illa sculptura sigilli, Sanctitas Jehovae. Et pones illam super filo hyacinthini, et erit super cidari; e regione facierum cidaris erit. Et erit super fronte Aharonis, et portabit Aharon iniquitatem sanctorum, quae sanctificabunt filii Israelis, quoad omnia dona sanctorum illorum; et erit super fronte ejus jugiter, ad beneplacitum illis coram Jehovah. `Et facies bracteam auri puri' significat illustrationem ex Divino Bono Domini: `et sculpes super illa sculptura sigilli' significat perpetuum et cordibus impressum secundum sphaeram caelestem: `Sanctitas Jehovae' significat Divinum Humanum Domini, et inde omne bonum caeleste et spirituale: `et pones illam super filo hyacinthini' significat influxum {1}in verum amoris caelestis: `et erit super cidari' significat ex infinita sapientia: `e regione facierum cidaris erit' significat in aeternum: `et erit super fronte Aharonis' significat ex Divino Amore Domini: `et portabit Aharon iniquitatem sanctorum' (x)significat inde remotionem falsorum et malorum apud illos qui in bono sunt [a Domino]: `quae sanctificabunt filii Israelis quoad omnia dona sanctorum illorum' significat {2}cultus repraesentativos remotionis a peccatis: `et erit super fronte Aharonis jugiter' significat repraesentativum amoris Domini in aeternum: `ad beneplacitum illis coram Jehovah' significat Divinum Domini in illis. @1 per$ @2 et inde in cultu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church