Arcana Coelestia (Elliott) n. 9916

Previous Number Next Number See English 

9916. `Et os loricae erit illi ne laceretur': quod significet ita validum et tutum a damno, constat ex significatione `loricae' quod sit quod valide contextum, quare dicitur `ne laceretur,' hoc est, ut tutum sit a damno; tale contextum significatur per vocem illam in lingua originali. Idea {1}istius contexti ex correspondentia haberi potest, agitur enim ibi in sensu interno de influxu boni caelestis in bonum spirituale; is influxus est qui significatur per `os capitis pallii' et describitur per opus textoris et loricae'; et influxui illi e caelis correspondet influxus vitae apud hominem a capite per collum in corpus, n. 9913, 9914; et quia sic ei correspondet textura colli ex nervis validis, et infra contextum quasi circulare {2} ex ossibus, per quae influxus tutus redditur ab omni damno; inde, ut dictum est, idea haberi potest de singulis in hoc versu, quid nempe significatur per os capitis in medio, per labrum quod ei circumcirca, per opus textoris, et per os loricae, quod ei, ne laceretur. Sciendum {2} quod omnia repraesentativa in natura se referant ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significent, n. 9496, {3}et quod omnia indumenta trahant significationem ab illa parte corporis quam tegunt, n. 9827; inde quoque superior haec pars pallii, quae circumdat et tegit collum. @1 illo$ @2 i etiam$ @3 ita quoque haec pars pallii, ad illa quae colli sunt, quod ambit et tegit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church