9900. `Et portabit Aharon nomina filiorum Israelis': quod significet conservationem boni et veri quoad omne quale a Domino, constat ex significatione `portare' cum de pectorali, per quod significantur omnia bona et vera caeli, n. 9879, 9887, quod sit conservare, quod enim portatur super pectore, hoc conservatur; quod etiam `portare' cum de Divino, sit continere in statu boni et veri, videatur n. 9500, 9737; ex repraesentatione `Aharonis' quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua n. 9806; et ex significatione `nominum filiorum Israelis' quod sint bona et vera caeli `et Ecclesiae quoad omne quale, de qua n. 9842.