Arcana Coelestia (Elliott) n. 9881

Previous Number Next Number See English 

9881. `Auro puro': quod significet per bonum caeleste, constat ex significatione `auri' quod sit bonum amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9510; et quia dicitur `aurum purum,' est bonum caeleste quod intelligitur, nam datur bonum caeleste et bonum spirituale, ac utrumque internum et externum; bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale est bonum amoris erga proximum; omnia illa bona in Verbo vocantur aurum, et distinguuntur per aurum ex (x)Uphaso, ex (x)Ophir, ex Scheba et Chavillah, et quoque ex (x)Tharschisch; per aurum ex (x)Uphaso, Jer. x 9; Dan. x 5, quod est bonum caeleste; per aurum ex (x)Ophir, Esai. xiii (x)12; Ps. xlv (x)10 (A.V. 9); Hiob. xxii (x)24, xxviii 16, quod est bonum spirituale; per aurum ex Schebah, Esai. lx 6; Ezech. xxvii 22; Ps. lxxii 15, quod est bonum cognitionum {1}; ut et per aurum ex Chavillah, Gen. ii 11, 12; tum per argentum et aurum ex (x)Tharschisch, Esai. lx 9, quod est verum et bonum {2}scientificum. @1 i Ecclesiae$ @2 scientiarum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church