Arcana Coelestia (Elliott) n. 9866

Previous Number Next Number See English 

9866. `Ordo unus': quod significet trinum ibi ut unum, constat (c)a significatione `ordinis' quod sit trinum, nam tres lapides constituebant illum, et tria significant completum a principio ad finem, n. 2788, 4495, 7715, 9198, 9488; ut unum dicitur, (x)quia unum ex tribus in successivo ordine existit, nam inde simultaneum ex illis tribus in ordine collaterali {1}correspondet successivis a quibus exstiterunt, et a quibus subsistunt, videatur n. 9825; inde est quod tres caeli unum sint in ultimis, {2} similiter quodlibet caelum; hoc trahit originem ex ipso Divino, in quo Trinum {3}, nempe ipsum Divinum, Divinum Humanum, et Divinum procedens, (d)et haec unum sunt; ipsum illud Trinum et unum Divinum est Dominus. Ex his constare potest cur in unoquovis ordine essent tres lapides, et quod per unumquemvis ordinem significetur trinum ut unum. Quod quattuor ordines {4}fuissent, est causa quia bina regna in caelis sunt, regnum caeleste et regnum spirituale, ac in unoquovis internum et externum; internum et externum regni caelestis repraesentabatur per binos ordines a dextro pectoralis, ac internum et externum regni spiritualis per binos ordines a sinistro ejus, nam pectorale erat quadratum duplicatum. @1 correspondentibus$ @2 i et$ @3 i est$ @4 essent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church