9864. `Quattuor ordines lapidis, ordo': quod significet conjunctionem omnium, nempe verorum ex bono, constat ex significatione `quattuor' quod sint conjunctio, de qua n. 1686, 9601, 9674, et ex significatione `ordinum lapidis' quod sint vera ex bono in suo ordine. Quod fuerint quattuor ordines, et in quovis ordine tres lapides, erat causa ut repraesentaretur conjunctio omnium verorum ex uno bono, et sic perfectio; per quattuor enim significatur conjunctio, ut dictum est, et per tria perfectio, n. 9825, cum enim unum bonum est ex quo omnia procedunt, n. 9863, {1} consequenter quod omnia spectant, tunc id est omnium conjunctio; [2] quod ita sit, illustrari potest ex illis quae existunt in caelis: omnes quicumque in caelis sunt vertunt faciem ad Dominum, et quod mirabile, ita fit ad quamcumque plagam se convertunt; inde est quod omnes qui in caelis sunt conjuncti sint sicut unum; at qui extra caelum sunt vertunt {2}facies retro a Domino, {3}et eo magis quo remotiores sunt a caelo; inde apud illos est disjunctio, {4}quia non amor erga Deum et erga proximum, sed erga se et erga mundum. Sed hoc arcanum (t)non est credibile illis qui secundum fallacias sensuum cogitant, hi enim non comprehendere possunt quomodo directio omnium facierum in caelo possit dari constans ad Dominum, Qui ibi est Sol, in omni conversione; videantur {5}quae de hac re supra n. 9828 allata sunt. @1 i et$ @2 facies altered to faciem$ @3 ac retro$ @4 et inde non in amore erga proximum sunt, sed in odio, et odium est disjunctio$ @5 i etiam$