Arcana Coelestia (Elliott) n. 9861

Previous Number Next Number See English 

9861. `Quadratum erit duplicatum': quod significet justum et perfectum, constat ex significatione `quadrati' quod sit justum, de qua n. 9717; quod etiam sit perfectum, est quia erat duplicatum, et {1}duplicatum involvit omnia boni et omnia veri; quod a parte dextra involvit bonum ex quo verum, et quod a sinistra verum ex bono, n. (a)9495, 9604 fin., 9736, ita quoque perfectam conjunctionem utriusque; inde quoque est (x)quod duo significent conjunctionem, n. 8423, et quoque omnia et singula, n. 9166, ut et plenum, n. 9103. @1 duplicatio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church