Arcana Coelestia (Elliott) n. 9852

Previous Number Next Number See English 

9852. `Et duas catenulas auri puri': quod significet cohaerentiam cum bono totius regni, constat ex significatione `catenularum' quod sint cohaerentia; quod `catenulae' id sint, est quia per illas conjunctiones fiunt, et factae cohaerent, hic cum regno spirituali, quia catenulae factae erant propter cohaerentiam cum ephodo, per quod repraesentabatur regnum spirituale in communi, n. 9824; et ex significatione `auri' quod sit bonum amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9490; `aurum purum' dicitur quia significatur bonum ex Divino, hoc enim est {1}purum et continet omnia in nexu et in forma in caelo {2}. Quod `catenae' sint cohaerentia, patet etiam apud Esaiam, Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud, et (x)catenas argenti conflat, xl 19;

`sculptile' est doctrina falsi,quae ex propria intelligentia, ita quae absque vita a Divino, n. 8869, 8941; talem doctrinam excludere significatur per quod `{3}sculptile fundat artifex'; quae ut appareat ex bono, significatur per quod `conflator auro obducat illud'; {4}utque cohaereant falsa, significatur per quod `catenas argenti conflet'; quod `argentum' sit verum, et in opposito sensu falsum, videatur n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6911, 6917, 8932. @1 quod$ @2 i, et apud hominem$ @3 After artifex$ @4 cohaereant A, utque cohaerent T$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church