Arcana Coelestia (Elliott) n. 9828

Previous Number Next Number See English 

9828. `Et {1}balteum': quod significet commune vinculum, ut omnia ad unum finem spectent, constat ex significatione `baltei' seu cinguli, quod sit commune vinculum, colligit enim, concludit, in nexu continet, et firmat omnia interiora, quae absque illo solverentur et diffluerent; quod commune vinculum sit ob causam ut omnia ad unum finem spectent, est quia in mundo spirituali regnat finis, usque adeo ut omnia quae ibi (x)dicenda sint fines; est enim regnum Domini, quod est mundus spiritualis, regnum usuum, {2}et usus ibi sunt fines, ita est regnum finium; sed fines ibi in vario ordine sibi succedunt, et quoque consociantur; fines qui succedunt vocantur fines medii, at fines qui consociantur vocantur fines consocii; omnes illi fines ita conjuncti sunt mutuo et subordinati ut spectent unum finem, qui omnium universalis est; ille finis est Dominus, et in caelo apud recipientes amor et fides in Ipsum; amor ibi est finis omnium voluntatum ibi, et fides est finis omnium cogitationum, quae sunt intellectus; cum omnia et 2 singula spectant unum finem, tunc in nexu indivulso tenentur, et faciunt unum, nam {3} sunt sub aspectu, regimine, et providentia Unius Qui omnes secundum leges subordinationis et consociationis flectit ad Se, et sic conjungit Sibi, {4}simul etiam tunc ad socios mutuo, et sic conjungit illos invicem; inde est quod facies omnium in caelo teneantur versi ad Dominum, Qui ibi est Sol, et sic centrum omnium aspectuum; et quod mirabile, utcumque se (t)angeli vertunt, n. 3638; et quia Dominus in bono amoris mutui {5}est, inque bono charitatis erga proximum, amat enim omnes, et per amorem conjungit omnes, ideo quoque ad Dominum vertuntur per spectare socios ex illo amore. Illa itaque quae in ultimis sunt, et colligunt et concludunt ut 3 omnia et singula in tali nexu contineantur, repraesentata sunt per balteos seu per cingula, quae non alia sunt in mundo spirituali quam bona et vera in ultimis seu extremis, quae interiora {6}concludunt, per cingula lumborum bona caelestia, et per cingula feminum, tum pectoris, bona et vera spiritualia in ultimis seu {7} extremis; talia per 'cingula lumborum' significantur in sequentibus his locis: apud Jeremiam, Jehovah dixit ad prophetam, Eme tibi cingulum lini, et pone id super lumbos tuos, sed per aquam non duces illud; emi itaque cingulum, ac posui super lumbos meos; tunc factum est verbum Jehovae ad me, dicendo, Sume cingulum, et abi ad Euphratem, et absconde illud in foramine petrae. A fine dierum multorum abivi ad Euphratem, et (x)recepi cingulum, et ecce corruptum erat, non proderat ad quicquam: tunc dixit Jehovah, Populus hic malus renuentes audire verba Mea, et iverunt post deos alios; ideo erit sicut cingulum hoc quod non prodest ad quicquam, xiii 1-12;

4 per `cingulum lini' {8}ibi in sensu spirituali intelligitur bonum Ecclesiae, quod concludit et in nexu continet vera ibi; quia bonum Ecclesiae tunc nullum fuit, et inde vera dissipata, ideo dicitur quod non duceretur per aquam, aqua enim est verum purificans et sic restituens; `foramen petrae in quo absconditum' est verum falsificatum, `Euphrates' est extensio et terminus caelestium, quae sunt boni in suo ultimo; qui non scit quale est Verbum, opinari potest quod modo (t)sit comparatio populi et ejus corruptionis cum cingulo et ejus corruptione; sed in Verbo omnes comparationes et locutiones metaphoricae sunt reales correspondentiae, n. 3579, 8989; nisi singula ibi {9}corresponderent, nequaquam mandatum fuisset quod cingulum non duceretur per aquam, quod poneretur super lumbos, quod propheta iret ad Euphratem, et ibi absconderet illud in foramine petrae; dicitur quod cingulum poneretur super lumbos, quia `lumbi' ex correspondentia significant bonum amoris caelestis, n. 3021, 4280, 5050-5062, (m)ita positio cinguli super lumbos est conjunctio cum Domino per bonum amoris mediante Verbo.(n) 5 {10}Quod `cingulum' sit bonum terminans et conjungens, {11}patet quoque apud Esaiam, Exibit virga de trunco Jischaii, erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum Ipsius, xi [1,] 5;

ibi de Domino; 'justitia quae cingulum lumborum' est bonum amoris Ipsius, quod caelum et Ecclesiam tutatur. Dicitur de filiis Israelis cum comederent Pascha, quod essent cincti lumbis, Exod. xii 11, quod significat quod sic omnia in ordine, et parata ad recipiendum bonum a Domino, et ad agendum, {12} n. (x)7863; inde est quod dicantur accincti qui parati, sicut etiam de septem angelis in Apocalypsi, Exiverunt septem angeli habentes septem plagas {13}e templo, induti linteo albo et splendido, et circumcincti circa pectora cingulis aureis, xv 6:

de Elia dicitur quod esset vir pilosus, et cingulo corii cinctus circa lumbos 6 suos, 2 Reg. i 8: similiter de Johanne, Johannes habebat indumentum ex pilis cameli, et cingulum coriaceum circa lumbum suum, Matth. iii 4;

quod Elias et Johannes ita vestiti et cincti {14}fuerint, erat causa quia uterque repraesentabat Verbum, {15}inde vestes eorum {16}sunt Verbum in sensu externo, qui naturalis, `pili' enim sunt naturale, n. 3301, 5247, 5569-5573, {17}'cameli' sunt scientifica communia in naturali{18}, n. 3048, 3071, 3143, 3145, `corium' et `pellis' significant externum, n. 3540, ita `cingulum coriaceum' id quod colligit, concludit, et in nexu continet interiora; {19} quod Elias repraesentaverit Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 2762, 5247 fin., similiter Johannes Baptista, n. 9372. Quia {20} vera et bona solvuntur et dissipantur per malefacta, ideo de 7 Joabo cum dolo occiderat Abnerum, dicitur quod dederit sanguines belli in cingulo suo quod in lumbis, 1 Reg. ii (x)5, {21}per quae significatur quod dissipaverit et destruxerit illa; quare cum dissipata et destructa vera sunt, dicitur {22} quod loco cinguli erit discissio, et loco operis implexi calvities, Esai. iii 24; ibi de filiabus Zionis, per quas significantur bona quae {23} Ecclesiae caelestis; `loco cinguli discissio' pro dissipatione boni caelestis. Dicitur etiam de Oholiba, quae est Hierosolyma, apud Ezechielem, 8 quod cum vidisset viros pictos super pariete, imagines Chaldaeorum pictas minio, cinctos cingulis in lumbis suis, adamaverit eos, xxiii 14, 15, per quae significantur vera profanata, `Chaldaei' enim sunt qui in externis profitentur vera, sed in internis illa negant, ita profanant; `viri picti {24}super pariete' sunt {25}apparentiae veri in externis, similiter imagines pictae minio'; `cingula quibus cincti in lumbis' sunt bona quae fingunt {26}ut inde vera credantur. Ex his nunc constare potest quid cingula, quae in unum colligabant vestes, in Ecclesia repraesentativa significabant; sed quod talia significaverint, naturalis homo aegre (t)potest adduci ad credendum, ex causa quia aegre potest naturalem ideam de cingulis, et in genere de vestibus rejicere, et loco ejus assumere ideam spiritualem, quae es boni continentis vera in nexu; naturale enim, quod apparet coram visu tenet mentem fixam in se, et non removetur nisi visus intellectuali usque in lucem caeli elevari possit, et homo sic paene abstracte naturalibus cogitare, quod cum fit, spiritualia quae {27}veri fidei et boni amoris, (m)(x)imperceptibilia mere naturali homini, intrant.(n) @1 baltheus IT$ @2 qui$ @3 i tunc$ @4 et simul$ @5 After Dominus$ @6 includunt$ @7 i in$ @8 hic$ @9 correspondissent$ @10 ita cingulum lumborum significant$ @11 ut$ @12 i tenerentur$ @13 a I$ @14 fuissent$ @15 ita$ @16 est$ @17 camelus$ @18 i homine$ @19 i talis enim est sensus verbi externus, qui literalis vocatur,$ @20 i omnia$ @21 ita quod destruxerit illa et dissipaverit$ @22 i apud Esajam,$ @23 i sunt$ @24 in IT$ @25 vera apparentia ut vera$ @26 in externis et$ @27 sunt boni et veri$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church