Arcana Coelestia (Elliott) n. 9811

Previous Number Next Number See English 

9811. `Nadab et Abihu': quod significet quoad Divinum Spirituale inde, constat ex repraesentatione `filiorum Aharonis' quod sint Divinum Verum ex Divino Bono procedens, de qua supra n. 9807; Divinum Spirituale est Divinum Verum procedens (c)ex Divino Caelesti, ita Divinum Domini receptum in caelo medio seu secundo; hoc repraesentatur per binos filios Aharonis primogenitos, quoniam hoc procedit, et sic quasi nascitur (c)ex bono caelesti, quod in caelo intimo, sicut filius a patre. At per binos filios Aharonis minorennes, qui sunt (x)Eleazar et Ithamar, quamdiu vixerunt primogeniti Nadab et Abihu, repraesentatur Divinum in caelo ultimo, quod priori seu medio proxime succedit, quod est Divinum Naturale, de quo in nunc sequenti articulo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church